Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/382

Haec pagina nondum emendata est

us lemurum te cecidisse: nam verisimiles hae nugae plebeiae prae tuo itinere subterraneo videntur.”

Suppliciter orabam, ut patienter aures praeberet, donec telam orationis, quam exorsus eram, pertexerem, et impetrato silentio exponere pergebam, quae in subterraneis mihi porro acciderant, diversa quae expertus eram fata, et tandem, quod maximae, quae unquam in terris exstiterit, Monarchiae Conditor fuissem. Haec omnia suspicionem, quam de commercio meo cum Faunis aut Satyris conceperat, adauxerunt, crediditque, praestigiis eorundem me illusum, nubem pro Iunone amplexum. Et, quo certius exploraret incantationis aut veneficii huius effectum, aut quo usque deliria mea procederent, coepit de statu beatorum et damnatorum, de campis elysiis aliisque id genus rebus quaerere. Animadvertens ego, quorsum tenderet oratio:

“Non iniquo”, inquam, “animo istam tuam incredulitatem fero, cum narratio mea cuivis homini fabulosa ac poëtica videri debeat; ea enim, quae mihi acciderunt, portentosa adeo sunt, ut omnem fidem humanam proscribant. Iureiurando san-