Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/381

Haec pagina nondum emendata est

“At quamvis neminem Klimio magis geminum viderim, sensibus tamen meis fidere nec possum, nec debeo, mortui enim hodie non resurgunt: efficacioribus opus est testibus ac argumentis, ut verbis tuis fidem adhibeam.”

[§ 13] Hinc, ut incredulitatem illius expugnarem, exserte partiteque recensebam ea, quae inter nos acta olim fuerunt. Quo audito, animi tandem nubes removetur, in amplexus mei ac lacrymas simul ibat, altum exclamans:

“Video iam ipsum hominem, cuius larvam me videre credebam; at, expone mihi, ubinam gentium tanto temporis spatio delituisti, et ubinam mirum istum et barbarum habitum nactus es.”

[§ 14] Tunc ego ordine omnia, quae casum meum insecuta sunt, pandere exorsus sum, attenteque ille perorantem audivit, donec ad planetam Nazar et arbores, loquela ac ratione praeditas, ventum sit. Tunc impatiens, “quicquid”, ait, “vel ineptire possunt somnia, vel fabricare insania, vel delirare temulentia, id omne in te promiscue conspicitur: crederem potius cum plebe nostra, in man-