Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/379

Haec pagina nondum emendata est
Namque meus casus nec multis cognitus est, nec
Tritus, et e medio fortunae ductus acervo.

Ad haec regessit hospes, sortem hanc esse diu errantium: quot enim vicissitudines, quot casus mille et sexcentorum annorum peregrinatio non pariat? Non cepi mentem illius, quocirca rogabam, quid per istos mille et sexcentos annos sibi vellet. Si fides, inquit ille, historiis sit adhibenda, iam mille et sexcenti anni sunt, ex quibus deleta fuit Hierosolyma, non dubito, vir summe venerabilis, quin tempore istius excidii aetate iam provector fueris: nam si ista, quae de te narrantur, vera sint, possunt natales tui ad principatum Tiberii referri. His dictis, obmutui, senem delirare putans, moxque indicavi, huic orationi Oedipo opus esse coniectore. At affert ille tabulam, in qua expressa erat imago Templi Hierosolymitani, rogans, ecquid multum ab archetypo aberret pictura. Hinc in summo meo dolore a risu non temperans, causam perplexi adeo sermonis rogo. Respondet ille: “utrum in errore verser necne, ignoro. Testan-