Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/377

Haec pagina nondum emendata est

solymitanum, solaribus radiis coruscum et crebris suspiriis vulnus animi prodentem. Quaerentibus paganis, unde scirent, sutorem esse Hierosolymitanum, respondebant, me ipsum nomen et patriam indicasse. Errorem hunc natum coniiciebam e male intellectis verbis Ieru Pikal Salim. Totus hinc vicus commovetur, nemine de rei veritate dubitante, maxime cum nuper recocta esset fabula de isto ambulante sutore, idemque diceretur non ita pridem Hamburgi apparuisse.

Inclinante ad vesperam die, cum ipse Sandvicum venerim, conglobatos in unum conspicabar totius tractus incolas, quos insitum mortalibus studium, inusitata noscendi, undique exciverat. Hi novum hospitem excepturi, ad radices montium diu suspensi steterant, statim vero ac loquentem me audirent, panico quasi terrore perciti, diffugiunt omnes, praeter unum senem, qui caeteris audacior, loco non movit. Hunc mox alloquor, rogans, velletne hospitio errantem excipere. Quaerebat ille:

Quibus orbis ab oris?
Qui genus? unde domo?

Ad haec ego