Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/375

Haec pagina nondum emendata est

ira, desperatio tot in animo fluctus ciebant, ut modo

… crudum per costas exigere ensem,

modo in cavernam, ex qua emerseram, me rursus praecipitem dare non dubitaverim, exploraturus, ecquid melius succederet secunda expeditio subterranea:

Ter conatus utramque viam, ter utramque reliqui.

A consilio maxime revocarunt cura animae, ac religionis Christianae principia, quae prohibent indemnatum spiritum, antequam fata poscunt, effundere.

Descendere igitur de monte per asperum istum et angustum callem, qui in Sandvicum ducit, conabar. At, cum profundis meditationibus distracta mens esset, identidem in itinere cespitabam: nam in contemplatione quintae istius Monarchiae totus animus defixus erat. Haec vanis imaginibus, recentibus tamen, pertinaciter adeo animo oberrabat, ut mentem mihi penitus excuteret. Et sane, iactura di-