Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/374

Haec pagina nondum emendata est
Omnipotens Genitor! tanton' me crimine dignum
Duxisti? et tales voluisti expendere poenas?
Quo feror? unde abii? quae me fuga, quemque reducet?

Et sane, si revolvantur Annales ac Historiae tam remotioris, quam nostri aevi, vix exemplum tanti casus occurret nisi forte in Nabocodonosore, qui e maximo terrae Monarcha in feram, sylvis inerrantem, transformatus fuit. Eadem ego fortunae ludibria expertus sum: extorquentur mihi paucis horae momentis duo magna Imperia cum viginti fere Regnis, quorum solae umbrae ac vanae imagines supererant; Monarcha nuper fueram, iam scholarchae aut ludimagistri munus in patria vix sperare poteram: solis Legatus vocabar, iam vero ob inopiam famulum Episcopi vel Praepositi cuiusdam fore verebar: comites me nuper tenebant gloria, spes, salus, victoria, iam vero cura, miseriae, aegritudo, lacrymae, lamentatio. Denique quasi solstitialis herba paulisper fui: repente exortus sum, repente occidi. Ut brevi praecidam: dolor, indignatio, solicitudo,