Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/372

Haec pagina emendata est
Quale per incertam lunam sub luce maligna

reddi solet, conspicor. Cum luminis istius augmento sensim diminuitur cadentis impetus, adeo, ut levi nisu, tanquam ex undis enatans, inter rupes quasdam salvus emerserim quas summo cum animi stupore easdem esse videbam, e quibus ante aliquot annos in subterranea praecipitatus fueram. Causam vero languescentis impetus, didici post aliquam meditationem, nasci e qualitate atmosphaerae superioris, quae pondere suo magis gravis est quam subterranea; nam nisi gravior esset nostra, eandem sortem in ascensu habiturus fuissem, quam in descensu, et sublimis forsitan per aërem usque ad regionem lunae delatus fuissem. Hanc tamen hypothesin maturiori Physicorum examini submitto.

Character typograpicus
Character typograpicus