Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/367

Haec pagina nondum emendata est

scriptusque erat stylo arguto ac dentato, secundum genium Canaliscarum, qui in eo scribendi genere excellunt.

At tanta tunc erat animi mei impotentia, tanta virium mearum fiducia, ut nullis admonitionibus flecti ac ad saniorem mentem perduci potuerim. Saluberrima enim consilia fomites potius, quam sufflamina severitatis erant. Quocirca quosdam, quos maxime suspectos habebam, arreptos exquisitissimis tormentis ad prodendum libelli autorem impellere tentabam. At, cruciatus mira constantia sustinebant omnes, adeo, ut nihil aliud hac crudelitate effectum sit, quam ut odium in furorem verterem. Ita praevalebant fata consiliis, et in praecipitia pronus ibam.

In isto rerum statu superstiti Principi Hicoba, manus iniicere decrevi. Consilium istud magno Cancellario Kalac, cui maxime fidebam, aperui. Pollicitus quidem ille omnem operam et obedientiam, mox degreditur, exsecuturus quod decreveram. At, consilium istud clam detestans, Principi insidias detexit, amboque