Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/365

Haec pagina nondum emendata est

in multis me errasse offenderant. Severi in primis actionum mearum censores fuerant Kispuciani, gens perspicax, et viribus iudicii pollens. Notaverant, inter edicta, quae publicaveram, varia cruda adeo ac incondita esse, ut crassam in rebus politicis inscitiam manifesto proderent. Nec iniusta erat crisis: nam, cum thronum ac sceptra non somniaverint vitae et studiorum meorum moderatores, institutionem nactus fueram, candidato potius Ministerii sive Diaconatus, quam regnaturo Principi convenientem, et studia mea, quae ultra systema quoddam theologicum, ac terminos quosdam metaphysicos, non extendebantur, parum congrua erant statui praesenti, ubi de duobus imperiis et viginti fere regnis rite gubernandis agebatur. Porro notaverant Martiniani, naves, quas struxeram, bellicas informes adeo esse, ut in praeliis contra ordinatas classes nullus earum esset usus, ideoque tropaea ista navalia soli tormentorum commento esse adscribenda. Has et alias acerbas crises disseminantes, ad animum simul revocabant modum appulsus mei in haec litora, nempe quod tabula naufraga, laceris vestibus, et siti inedia-