Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/364

Haec pagina nondum emendata est

Ad amicorum admonitiones respondere solebam:

Res dura, et regni novitas me talia cogunt
Moliri …

Hinc ad malum innumerae res malae se agglutinarunt, ac in tantam calamitatem incidi, ut ex meo exemplo discant mortales, quanta sit rerum humanarum vicissitudo, et quam exiguae durationis sit durum ac violentum imperium.

Cum severitate regiminis mei crevit frigus subditorum, tam Quamitarum, quam devictarum gentium: et cum animadverterent, vitia ista, quibus deditus eram, absona esse fidei divinae originis, et homini coelesti, ac legato solis non convenire, curatius omnia, in primis vero causam adventus mei, et statum istum, in quo deprehensus eram, cum ad oras has delatus fui, ad examen vocare coeperunt. Videbant stupendas istas res, quas gesseram, ignorantiae potius Quamitarum, quam artibus meis deberi, maxime cum post discussas veteris ignorantiae nebulas,