Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/362

Haec pagina nondum emendata est

tam istud solicitudinem ac aestum in animo ciebat, ut requiescere non possem, antequam optimum Principem e medio sustulissem. Palam tamen filium Regis, de me bene meriti, interficere inconsultum videbatur. Hinc quosdam subornabam, qui proditionis eundem arcesserent. Et cum criminum regiorum nunquam desint ministri ac adiutores, inventi sunt, qui iureiurando testabantur, male animatum Principem turbas meditari, ac vitae meae insidias struere. Hinc in carcerem coniectus, a iudicibus, quorum maximam partem corruperam, capite damnatus fuit. Exsecutio tamen clam in custodia, ne turbis ansam daret, facta est.

Quod ad Principem secundogenitum attinet, cum adhuc infra annos pubertatis esset, tempus caedi eiusdem destinatum prorogabam. Tutus sic ad tempus contemptu erat aetatis, cum in iure nihil praesidii esset. Pollutus hoc parricidio, severe adeo ac impotenter regnare coepi, eoque demum saevitia mea processit, ut diversos, tam Quamitas, quam alios, quorum fides dubia mihi videbatur, morti dederim. Nulla fere dies incruenta,