Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/361

Haec pagina nondum emendata est

fio, subditos, quos adhuc comitate ac popularitate mihi devinxeram, tanquam mancipia despiciens, adeo, ut nemo, nisi praevia quadam adoratione, ad colloquium meum admitteretur, et admissi constricta fronte altoque supercilio exciperentur: id quod omnium animos a me brevi alienabat, amoremque in frigus ac terrorem mutabat. Quali tunc in me animo fuerint subditi, expertus sum paulo post e petitione, seu potius mandato, quod literis regiis Quamitis insinuaveram. Imperatrix, quam gravidam reliqueram, absente me Principem enixa fuerat. Principem hunc mihi successorem designare gestiens, comitia indixi, Quamitas, una cum devictarum gentium praecipuis, ad solennem pueri inaugurationem invitans. Nemo quidem huic mandato obniti ausus est, quocirca ingenti pompa celebrata fuit inauguratio. At, vultus subditorum in simulationem esse compositos, et ficta esse, quae prae se ferebant, gaudia, haud difficile mihi erat internoscere. Confirmabant suspicionem disseminati eodem tempore, ab incertis auctoribus silli, in quibus iniuria, Principi Timuso hac electione facta, salse monstrabatur. Tan-