Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/360

Haec pagina nondum emendata est

tes, minore temporis spatio cum populo nuper rudi ac barbaro, quem ipse formaveram, imperio meo subieci.

[§ 4] Titulus, quo postea usus sum, hic erat: nicolaus magnus, solis legatus, imperator quamae et mezendoriae, rex tanachi, alectoriae, arctoniae, regnorum mezendoricorum et martinianorum, magnus dux kispuciae, dominus martiniae et canaliscae etc. etc.

Ingens iam stabat Regnum, poteramque videri
Exsilio felix; sed scilicet ultima semper
Exspectanda dies homini, dicique beatus
Ante obitum nemo supremaque funera debet.

Postquam enim iam ad eam, quae vix voto humano concipi potest, felicitatem et potentiam perveneram, idem mihi accidit, quod iis, qui e sordidis initiis ad summa crescunt. Nam immemor pristinae sortis ad fastum dilabor, et pro poplicola et omnis aurae popularis captatore trux ac saevus omnium ordinum insectator