Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/359

Haec pagina nondum emendata est

tio transformasse? Quid homini mihi, inter tot creaturas heterogeneas viventi gloriosius, quam generi humano istud asseruisse imperium, quod natura in reliqua animantia concessit? Magnificentia huius triumphi, quo occursu, quo favore omnium hominum, aetatum, ordinum exceptus fuerim, ne in operis quidem iusti materia, nedum huius tam recisi, digne exprimi potest. Ex eo tempore nova in historiis epocha statui, et quinque Monarchiae numerari possunt, scilicet Assyriaca, Persica, Graeca, Romana et Quamitica subterranea: et videtur novissima haec priores magnitudine ac potentia superare. Hinc titulum Koblu sive Magni, qui tam a Quamitis quam a devictis gentibus certatim mihi oblatus fuit, recusare nequibam. Elatum sane ac superbum fateor nomen istud Magni: at, si conferant se veteres illi Cyri, Alexandri, Pompeii, Caesares, qui infra laudes Klimii iacebunt, modicus et demissus hic titulus videri potest. Orientem quidem subegit Alexander, at, quibus copiis? militibus veteranis perpetuisque bellis induratis, quales erant Macedones tempore patris Philippi. Ego vero longe plures, et Persis ferociores gen-