Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/357

Haec pagina nondum emendata est

triumphantium more urbem splendidissimam ingredimur. Cum intravimus portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, sed silentium triste ac tacita moestitia ita defixit omnium animos, ut prae metu obliti, quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio, rogitantes alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas, tanquam ultimum illas visuri, pervagarentur. At parsum est deditae urbi: quo facto, tristitia in gaudium versa est. Aerarium Reipublicae intrans, stupebam ad visum immensi thesauri: huius magnam partem inter milites distribui; quod reliquum erat, aerario meo inferri iubeo. Praesidio Martiniae imposito, obsides aliquot e numero senatorum in classem nostram abducti sunt. Inter hos erat Syndicus una cum uxore, quae crimen istud, ob quod damnatus eram, mihi affinxerat. Contumeliam tamen hanc non vindicabam, indecorum existimans tanto Monarchae, iniuriam baiuli vindicta persequi.

Debellatis Martinianis, vicinas huic Reipublicae gentes sub iugum quoque mit-