Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/354

Haec pagina nondum emendata est

abunde supplebant tormenta, Martinianis adhuc incognita.

Antequam hostile quid tentarem, legatos ad Senatum misi, iisdem fere pacis conditionibus, quas Imperatori Mezendorico nuper obtuleram. At, dum responsum exspectamus, plenis in nos velis ferri conspicamur classem instructissimam et talem, qualem nobis fingere non potuimus. Hinc classe, quantum in ista festinatione fiere potuit, ordinata, pugnae navalis signum damus. Certatum diu utrinque fuit pari ardore et constantia. Martiniani pro tormentis machinas habebant, immensi ponderis lapides eiaculantes, quibus haud leve damnum navibus nostris inferebatur. Aderant porro rates incendiariae, pice, bitumine, sulphure, aliisque ignis fomitibus onustae, a quibus maxima nostra navis incensa fuit ac deleta. Hinc dubius diu mars, inter pugnae fugaeque consilium trepidantibus nostris. At, horrenda tormentorum nostrorum fulmina animos Martinianorum tandem fregerunt, adeo ut, omissa pugna, in portum refugerent. Nullam tamen hostilem navem cepimus, cum velocitate nostris longe