Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/353

Haec pagina nondum emendata est

natalibus meis errorem, inter gentes devictas semel disseminatum, fovere, ac pro solis Legato me gerere.

[§ 26] Sperabam quidem, brevi me ac nullo negotio Martinianos, quorum perspecta mihi erat mollities, subacturum. Nam prona semper gens in voluptatem, non ingeniorum modo vitiis, sed et affluenti omnium rerum copia, illecebris omnis amoenitatis, maritimae terrestrisque, longaque felicitate et indulgentia fortunae luxuriabatur. At, experientia didici, rem esse magnae molis: nam respectu commerciorum, quae longe lateque in orbe subterraneo exercebant, immensas cumulaverant opes, quibus auxilia bellicosissimarum gentium ad nutum parata habebant. Huc adde, quod peritia rei navalis nulli genti subterraneae Martiniani tunc cederent, navesque nostrae prae hostilibus inconditae essent, et tardius se moverent. Nam facile est coniicere, quanti essent momenti machinae istae navales, a Philosophiae Baccalaureo tumultuario opere formatae, qualeque iudicium subirent, si examini Batavorum, Anglorum aut Danorum fuissent expositae. At defectum hunc