Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/349

Haec pagina nondum emendata est

immenso perculsi terrore, passim dilabuntur,

Ignavaque fuga pugnam famamque relinquunt.

In hoc praelio caesi fuerunt tricies ter mille Mezendorii, et bis mille vivi in manus nostras inciderunt: qui e pugna elapsi sunt, ad metropolin, urbem munitissimam, se receperunt, terrore omnia implentes. Nos vero victoriam prosecuti, ad regiam urbem tertiis castris pervenimus, quam terrestribus simul ac maritimis copiis obsedimus. Appropinquantibus nobis occurrit nova legatio, cum pacis conditionibus paulo aequioribus. Petit Imperator, ut filiam, quae omnium leaenarum formosissima erat, nuptiis mihi adiungerem, dotemque pollicetur dimidiam imperii partem. Displicuit mihi conditio, maxime quae de nuptiis filiae erat oblata; nam intutum simul ac turpe mihi videbatur, repudiata Imperatrice, quam gravidam reliqueram, cum leaena sociari. Hinc legati absque responso reverti iubentur. Tormenta mox maiora dirigimus in moenia urbis, quae, quamvis lapidea essent, passim lace-