Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/346

Haec pagina nondum emendata est

dierum felicem navigationem ad litora Mezendorica deferimur. In consilium tunc Duces adhibui, perquisiturus, quid factu esset optimum, utrum consultius foret hostiliter statim agere, an vero, missis legatis, mentem Imperatoris explorare, pacem ac deditionem mallet, an bellum? Plerisque tutius ac honestius visum, ut legati mitterentur: quocirca legationem hanc suscipere iussi sunt quinque viri, scilicet Quamita, Arctonius, Alectorianus, Tanachita et Kispucianus. Hos in regiam urbem intromissos, nomine Imperatoris, interrogat Praefectus urbis:

Quid petitis? quae causa rates aut cuius egentes
Ad Mezendores tot per vada caerula vexit?

Huic respondent legati:

… Nec fluctibus actos,
Atra subegit hyems vestris succedere terris,
Nec sidus regione viae litusque fefellit:
Consilio hanc omnes animisque volentibus urbem
Afferimur …