Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/345

Haec pagina nondum emendata est

hostiliter nos adorti, solitis telis utebantur, maledictiones ac dicteria evomendo. Tanta acerbitate (prout audivimus ab Alectoriano quodam linguae Canaliskae gnaro) concepta erant dicteria, quae eiaculabantur, ut monstrarent, in isto pugnandi genere magisterium se adeptos, et orbis nostri Grammaticis non cedere. At ego satis gnarus,

... vanam sine viribus iram,

genti inermi vim inferre prohibui, tantum, ut terrorem quendam incuterem, tormentum explodi iubebam, quo effectum est, ut in genua procumbentes, misericordiam implorarent. Aderant mox supplices praecipui insulae Reguli, qui se ipsos cum subditis dedentes, totam insulam mihi vectigalem faciebant, praefati, non esse turpe ab eo vinci, quem vincere esset nefas, neque ei inhoneste aliquem submitti, quem fortuna super omnes extulisset. Ita insula hac, cuius accessione aucta quidem fuit potentia mea, sed nil quicquam gloriae, ob mollitiem incolarum, adstructum fuit, stipendiaria facta, ancoras solvimus, ac tandem post aliquot