Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/344

Haec pagina nondum emendata est

tum est, videbam, quantum in formandis his navibus ab archetypo aberraverimus.

Vela dedimus ea anni tempestate, ubi planeta Nazar mediae magnitudinis est. Postquam maria triduum sulcaveramus, ingentem conspicamur insulam, cuius incolis, ob discordiam, qua in factiones scissi erant, facile erat iugum imponere: et, cum destituti essent armis, eorundemque usum ignorarent, solis conviciis ac maledictionibus certabant. Eo omnis poena, omnis ira belli vertit. Legum violatores in carcerem trahuntur, unde post criminis discussionem in forum pertrahi solent, conviciis ac maledictis exponendi. Certi huic muneri destinati sunt ministri, qui dicti sunt Sabuti, sive conviciatores, seu maledicentes, iidemque sunt, qui carnifices apud nos aut lictores. Quod ad formam corporis attinet, in eo tantum ab hominibus distant, quod mulieres barbatae, viri vero sint imberbes: praeterea pedum vestigia habent retro porrecta, non, ut caeterorum honimum, prospectantia. Postquam exscensionem in hanc terram feceramus, trecentos circiter Canaliscas (ita vocantur insulani) obvios habuimus. Hi