Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/341

Haec pagina nondum emendata est

tes in fide ac officio continerem, quem in finem arcibus passim munitis valida imposui praesidia, devictos humaniter habui, ac nonnullos eorum ad splendida munera in ipsa regia urbe evexi. Tanto in primis favore prosecutus sum duces captivos Tomopolokum ac Monsonium, ut apud Quamitarum nonnullos haec benevolentia invidiam moverit, quamvis indignationem pro tempore suppresserint; diu enim latuit scintilla sub cinere, donec tandem, ut mox dicetur, in incendium eruperit. Quod ad domestica attinet, liberalia studia, ac artes bellicas ad summum fastigium perducere conabar. Et cum regio haec densissimis obsita esset sylvis, quae ligna affatim suggerebant, ad classem condendam, et bellicas naves, more Europaeo struendas, mentem tanto fervore adieci, ut, quamvis onerum mole distractissimus, huic tamen uni negotio animus vacare videretur. In isto apparatu usus sum praecipue opera Kispucianorum, cum in rebus maritimis non perfunctorie essent versati, Ducemque Monsonium summum classis Praefectum constitui.