Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/339

Haec pagina nondum emendata est

bus imperans, ut nemini aditum permitterent: quippe sperabam, ad saniorem mentem redituros milites, cum aestus primi impetus exsaeviret. At Duces, una cum gregario milite in tentorium vi irrumpentes, imperatoriis insignibus frustra obnitentem ornabant, eductumque praetorio, tubarum ac tympanorum sonitu Imperatorem me proclamabant Quamae, Regem Tanaqui, Arctoniae, Alectoriae, et Magnum Ducem Kispucianorum. Hinc, cum viderem, aliter fieri non posse, fortunae diutius non obluctatus, torrentem sequor, er fateor, non prorsus invitum me ad hoc fastigium evectum: nam Imperium cum tribus Regnis ac magno Ducatu res sunt, quae unicuique salivam movere queant. Legatos quidem ad Principem statim misi, qui rerum actarum eum certiorem facerent, simulque monerent, ut iura, per natales quaesita, fortiter tueretur, factamque hanc novam electionem, utpote legibus adversantem, irritam pronuntiaret. At, animo simul statutum erat, Imperium, quod mihi sponte oblatum erat, non temere deserere: adeo, ut legatio haec facta sit eum potius in finem, ut mentem Principis explora-