Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/331

Haec pagina nondum emendata est

peret, sociis viribus reprimere decreverunt. Sed antequam ad belli declarationem procedebant, legatos Quamam miserunt, libertatem Tanachiticam vindicaturos bellumque solenne Imperatori, si postulatis non annueret, denuntiaturos. Exsequuntur illi mandata, meoque consilio tale responsum tulerunt: Tanachitas, pacis ac foederum violatores, propriae stultitiae ac superbiae acceptum ferre debere, quod in istam calamitatem inciderint: decrevisse imperatorem, totis viribus eam, quam iure belli nactus est, possessionem contra quemvis aggressorem, constanter tueri, minas denique foederatarum gentium non metuere. Hoc dato responso, dimittuntur feciales, ac nos ad belli ingruentis curam animum vertimus. Brevi temporis spatio exercitum quadraginta millium militum, in quibus octies mille equites, ac bis mille sclopetarii numerabantur, coëgi. Ipse Imperator, quamvis senio esset confectus, expeditioni tamen huic interesse decrevit, tantaque gloriae cupidine inflammatus erat, ut neque a me ipso, neque a coniuge ac liberis, qui iunctis viribus pertinaciam hanc expugnare conabamur, a consilio dimoveri posset. Quod