Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/328

Haec pagina nondum emendata est

bus dubitant, qua vero theologi, nihil negare sustinent.

Pari cum subterraneis nostris studio in literas feruntur Europaei: sed longe celerius docti evadunt, idque ob insigne ac magicum aliquod commentum,[1] quo efficitur, ut centena librorum volumina uno die perlegere valeant.

Religiosi admodum sunt superterranei, et in votis precationibusque assidui: tempora vero precationum non motibus cordis, sed sonitui campanarum, horologiis, ac solariis fere accommodant, adeo, ut devotio eorum plane mechanica sit, utpote e signis potius externis, consuetudine, et statis dierum horis, quam e cordis penetralibus fluens.

Quanta eorundem in precando sit assiduitas, inde patet, quod plerique lignum caedendo, vasa tergendo, ac alias operas manuarias exercendo, hymnos sacros effundant.

  1. Ephemerid.