Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/327

Haec pagina nondum emendata est

Metaphysicus est, cui soli ea patent, quae alios latent, quique essentiam spirituum, animarum, entia, non entia novit, describit, definit: at qui prae nimia oculorum acie, quae ante pedes posita sunt, non cernit.

Talis in Europa est reipublicae literariae status. Possem plura afferre; sed sufficit praecipua delibasse, unde facile iudicet Lector, iurene an iniuria se solos sapere credant Europaei.

Istud tamen donandum est Doctoribus ac Magistris Europaeis, quod in iuventute instruenda subterraneis nostris sint longe dexteriores, quippe dantur artium ac linguarum Magistri, qui non modo ea, quae ipsi didicerunt, sed etiam, quae penitus ignorant, alios docent. Magnae res molis est, ea dextre tradere praecepta, quae ipsi novimus, maioris vero docere, quae ipsi ignoramus.

Sunt inter literatos Europaeos, qui Theologiam ac Philosophiam pari ardore colunt. Iidem, qua philosophi, de omni-