Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/326

Haec pagina nondum emendata est

Poëta est, quem nugae ac furor commendabilem reddunt. Hinc furor praedicatum est, quod optimae notae vatibus dari solet. Omnes enim, qui simpliciter et perspicue mentem exprimunt, laureis coronis indigni iudicantur.

Grammatici componunt certum genus militiae, pacem publicam turbans. Differunt ab aliis bellatoribus in eo, quod pro chlamyde togis, pro gladio stylo utantur. Aeque pertinaciter hi pro literis ac syllabis, ac alii pro libertate, pro aris, ac focis dimicant. Credo, ab imperantibus eum solum in finem ali, ne tempore pacis nimia tranquillitate genus humanum torpeat. Nonnunquam tamen, cum bella ista internecionem minantur, autoritatem suam interponit senatus, uti non ita pridem Parisiis factum audivi, ubi, ingravescente de literis Q et K enata inter Doctores controversia, usum utriusque literae indulsit gravissimus senatus Parisiensis.

Physicus est, qui viscera terrae, naturam bipedum, quadrupedum, reptilium ac insectorum scrutatur, quique omnia novit praeter se ipsum.