Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/324

Haec pagina nondum emendata est

bliopolae, meris crepundiis, ac, quae oculos magis quam animum pascunt, duci doctos emptores, libros alia forma, aliis typis, characteribus, et effigiebus recudunt, ac centuplo carius vendunt: artes enim liberales hic in commercium veniunt, et inter mercatores maxime subdolos numerantur philosophi ac librorum autores. Stulti potissimum libros scribunt, ac si verentur, ut stultitiae fama ad posteros propagetur.

Academiae Europaeae sunt bonarum artium, ac honorum mercaturae, sive tabernae, ubi aequo ac modico pretio prostant gradus, promotiones, dignitates, eruditionis multiiugae tituli, ac aliae doctae merces, quae non sine sudore, ac multorum annorum diurnis nocturnisque studiis, in orbe nostro subterraneo comparantur. Doctores dicuntur ii, qui summum eruditionis culmen attigerunt, aut, ut aiunt Europaei, in apicem montis cuiusdam Parnassi, quem novem Virgines incolunt, sunt enixi. His proximi sunt Magistri, qui sumptu paulo minori titulos eruditionis acquirunt, ac proinde minus docti cluent. Patet hinc, quanta