Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/323

Haec pagina nondum emendata est

damnationem aeternam fluere vulgo existimant Europaei. Fatentur enim omnes, si in alio loco, et ex aliis parentibus geniti fuissent, se alia sacra secuturos. Hinc non tam ob ipsam religionem, quam ob locum, ac nascendi sortem damnare mihi sunt visi. At, opinionem hanc cum iustitia et bonitate divina conciliare nequeo.

Inter literarum cultores maxime aestimantur ii, qui naturalem vocum ordinem ita invertunt, ut id, quod in se planum et perspicuum erat, obscurum ac involutum reddatur. Dicuntur hi poëtae et vocum ista delocatio Poësis. At, in sola styli perversitate non consistit virtus poëtae; requiritur, ut summe simul mendax sit. Hinc divino fere honore colitur antiquus poëta Homerus, cum in utraque arte excelluerit. Hunc in phrasibus evertendis, ac in veritate pervertenda multi imitantur, nemo vero assecutus est.

Librorum avidi emptores sunt literati Europaei, at, libros non tam ob materiam, quam ob formam, ac nitorem emunt. Hinc, cum animadverterint bi-