Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/322

Haec pagina nondum emendata est

Eadem Europaeis sunt alimenta, quae nobis. Hispani vero sola aura vescuntur.

Passim in Europa floret mercatura, et multa ibi sunt venalia, quae hic in commercium non veniunt: ita Romani vendunt coelum; Helvetii se ipsos; in **** coronae, sceptra et regia dignitas sub hasta venduntur.

In Hispania honesti hominis nota est desidia, et nihil est, quod nobilitatem magis commendat, quam somnus.

Fideles ac vere credentes dicuntur ii, qui nesciunt, quid credant, quique ea, quae audiunt, ad examen vocare operae pretium non ducunt. Sunt etiam, qui ob solam segnitiem, incuriam, ac neglectum examinis, in numerum sanctorum referuntur: aeternum vero damnati dicuntur ii, qui de salute soliciti, cautius et curatius omnia examinando, a regnante quadam opinione discedunt.

Porro non ex operibus, et virtutum pietatisque exercitio, aut neglectu, sed e solo nativitatis loco futuram salutem aut