Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/321

Haec pagina nondum emendata est

Aquam mane bibere solent Europaei, ut aestum stomachi temperent; at, vix isto aquae beneficio deferbuit venter, cum vinum adustum hauriant, ut refervescat.

Religio Europaea in duas sectas dividitur, alia est Protestantium, alia Romanorum: illi unum solum Deum, hi plures adorant, cum, quot urbes ac vici sunt, tot Dii Deaeque simul visuntur. Cunctos hos Deos Deasque creavit summus Romae Pontifex: hunc vero creant Presbyteri, vulgo dicti Cardinales. Patet inde, quanta sint Cardinalium iura, cum Deorum formatores forment.

Itali antiqui totum olim orbem subegerunt, uxoribus subditi: hodierni vero in uxores saevientes, cunctis populis foede serviunt.

Distinguuntur animalia Europaea in terrestria et aquatica: Dantur etiam amphibia, ut Ranae, Delphini et Batavi; nam in paludibus hi habitant:

... Terras atque aequora miscent.