Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/320

Haec pagina nondum emendata est

pe e diametro oppositas: ita exempli gratia secundum leges uxor marito est subiecta, secundum usum vero in virum dominatur.

Maxime inter Europaeos aestimantur ii, qui sumptuosissime vivunt, et fruges terrae deglutiunt: soli terrae cultores, et qui heluones hosce nutriunt, spernuntur.

Quot et quantae sint Europaeorum pravae inclinationes, patet ex crucibus, patibulis, et carnificinis, quae passim visuntur. Quaevis civitas suum habet carnificem. Excipitur tamen Anglia, ubi nullos dari credo carnifices, cum incolae se ipsos suspendant.

Anthropophagos suspicor Europaeos; nam ingentem robustissimorum hominum multitudinem in claustra quaedam, quae monasteria dicuntur, compingunt, idque eum solum in finem, ut nitidi fiant, ac pinguescant: nam dum in istis asservantur viridariis, ab omni labore exempti, soli fere gulae obsequi iubentur.