Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/319

Haec pagina nondum emendata est

Versus septentrionem respublica est e septem provinciis composita. Provinciae hae unitae dicuntur, quamvis nullum unitatis aut concordiae vestigium appareat. Iactat hic potentiam suam plebs, quod penes se tota reipublicae potestas sit, cum tamen plebeii nusquam a publicis negotiis magis excludantur, et summa rerum in paucis familiis resideat.

Incolae harum provinciarum avide ac solicite corradunt opes, quibus tamen non utuntur, adeo, ut plenae illis sint crumenae, sed vacui ventres: nam vivere videntur e solo fumo, quem per fistulas, sive tubos argillaceos absorbent.

Dandum est huic genti, quod omnium mortalium sit nitidissima: omnia enim solicite lavat, praeter manus.

In civitatibus ac vicis Europaeis sunt nocturni vigiles, qui, dum dormientibus quietem cantando, vel potius rudendo optant, desomnes quavis hora faciunt.

Quaevis regio suas habet leges, suas quoque habet consuetudines, legibus sae-