Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/318

Haec pagina nondum emendata est

In regionibus meridionalibus, per urbes ac vicos portantur collyrides sive placentae, quas sacerdotes dicunt Deos esse: et quod maxime mireris, ipsi etiam pistores, qui farinam monstrant, e qua confectae sunt, collyrides easdem mundum creasse iurant.

Angli libertatis amantissimi sunt, solis uxoribus servientes. Iidem religionem, quam heri profitebantur, hodie reiiciunt: et quam heri tota gens reiecit, hodie tota amplectitur. Fluctuationem hanc derivabam e situ regionis, quod Angli insulani, ac maritimi sint, multumque ex indole fluxi et inconstantis elementi hauserint.

Quaerunt solicite Angli de salute ac sanitate hominum sibi occurrentium, adeo ut medicos omnes crederem. At quaestio ista: How do you do, sive quomodo vales? vana tantum est locutio, et sonus nullius significationis.

In eadem insula mentem ac ingenii vires tanta cura limant et expoliunt, ut denique perdant.