Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/317

Haec pagina nondum emendata est

In magnis passim civitatibus paralytici fiunt omnes, qui ad honores ac dignitates ascendunt, adeo, ut tanquam clinici, lecticis, ad pyxidum figuras aedificatis, per plateas gestentur.

Plerique Europaei capillos novacula abradunt, et crinibus peregrinis ac adscititiis calvitiem tegunt.

Controversiae, quae in Gymnasiis Europaeis vulgo discutiuntur, de rebus sunt, quarum naturam indagare nec interest hominum, nec capit humanae coniectura mentis. Doctissimae vero materiae, in quas commentantur Europaei, sunt de veterum et emortuarum quarundam gentium crepidis, calceis, monilibus, ocreis aut togis. Porro de scientiis, tam sacris, quam profanis, non iudicant plerique, sed iudiciis aliorum subscribunt. Ad quamcunque enim sunt disciplinam quasi tempestate delati, ad eam, quasi ad saxum, adhaerescunt. Nam quod dicant, omnia se credere ei, quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id rudes ac indocti iudicare potuissent; statuere enim, qui sit sapiens, vel maxime videtur esse sapientis.