Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/316

Haec pagina nondum emendata est

Deo pactum solenne, mox rumpendum, quod vocant Communionem, adeo, ut videantur eum solum in finem pacisci, ut monstrent, statutum sibi esse, ter vel quater quotannis pacta violare.

Cum crimina confitentur, et misericordiam Dei implorant, certa verborum caesura, ac modis musicis id vulgo fieri solet: adhibentur nonnunquam tibiae, tubae, ac tympana, pro magnitudine criminis, cuius poenam modulando deprecantur.

Cunctis fere Europae gentibus doctrinam iniunctum est confiteri, quam complectitur sacer quidam Liber. At, lectio istius libri in regionibus meridionalibus penitus interdicitur, adeo, ut ad credenda homines obstringantur, quae legere ac inspicere sine crimine nequeunt.

In iisdem regionibus prohibitum est, Deum colere ac adorare, nisi ignota dialecto, adeo, ut solae illae preces legitimae, ac Deo gratae censeantur, quae fiunt ab illis, qui nesciunt, quid dicant.