Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/315

Haec pagina nondum emendata est

reperta sunt medicamina. Nonnullos invadit dirus ardor, ita per urbem ambulandi, ut sinistra eorum latera dextris aliorum lateribus obvertantur. Quo propius septentrionem accedas, eo maiorem huius morbi vim reperies: unde patet, ex aëris intemperie nasci istud malum. Tollitur morbus chartis signatis, quibus characteres nonnulli imprimuntur. Chartas has dum tanquam talismannos gestant aegri, sensim resipiscunt. Alia rabies depelli solet sonitu tintinnabulorum, sive campanarum. Ad harum strepitum turbae animorum sistuntur, ac aestus animorum defervet. At medicina haec exiguae durationis est: nam post duas horas redit ac ingravescit malum.

In Italia, Gallia et Hispania tempore hyemali infrenis passim furor aliquot septimanas grassatur. Furor hic sistitur cineris aspersione in aegrotorum frontes. In septentrionali tamen Europae parte, cineris huius nulla virtus: solo igitur naturae beneficio curantur boreales.

Plerique Europaei ter vel quater quovis anno, testibus adhibitis, ineunt cum