Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/314

Haec pagina nondum emendata est

captat. Id quod non minus absurdum, ac si pumilio gigas, aut senex iuvenis vocari vellet.

In civitatibus maioribus passim consuetudo invaluit, ut post prandium ad compotationem iusculi nigri, e fabis combustis confecti, invitentur amici. Iusculum hoc vulgo dicitur Caffée. Ad loca compotationis trahuntur a duabus robustissimis feris, inclusi pyxidi quatuor rotis impositae: nam parum honestum Europaeis existimatur pedibus incedere.

Primo anni die morbo, qui nobis subterraneis ignotus est, corripiuntur Europaei. Symptomata huius morbi sunt animorum mirae turbae ac procellae: nam nemo eodem die uno se loco diu continere potest. Currunt tunc quasi lymphati ab una domo ad aliam, nescii ipsi, quem in finem. Morbus hic nonnullos quatuordecim integros dies tenet. Tandem vero continuo cursu fatigati et exhausti, ad se redeunt, et pristinae sanitati restituuntur.

Cum innumeri sint animi morbi, quihus Europaei vexantur, innumera quoque