Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/313

Haec pagina nondum emendata est

Sacra Europaeorum dogmata sana sunt ac rectae rationi convenientia. Libri, quibus credenda ac facienda continentur, iubent diurna nocturnaque manu eosdem versare, ac verum eorundem sensum scrutando elicere: suadent porro indulgentiam in errantes, ac infirmos: at, si quis rem aliter capit, quam maxima civium pars, carcere, flagellis, ac nonnunquam ignis supplicio, ob istam iudicii imbecillitatem, punitur. Hoc idem mihi videbatur, ac strabonem sive lippum fustibus caedere, ob id solum, quod obiecta, quae mihi quadrata, illi rotunda apparerent. Didici, hanc ob causam, aliquot hominum millia, iussu Magistratus, iugulata aut combusta.

In plerisque urbibus ac vicis reperies homines, locis conspicuis stantes, ac peccata, quae ipsi quotidie exercent, in aliis severe notantes, id quod idem esset, ac si ebrium vidissem in ebrietatem declamantem.

Qui gibbosus, curvus, aut claudus hic nascitur, titulum optime formati (Wohlgebohren) ambit: qui sordidos habet natales, titulum nobili loco nati (Edelgebohren)