Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/312

Haec pagina nondum emendata est

quamvis se solos sapere credant, eaque persuasione inflati reliquos mortales, quorum mores barbari illis sunt, cum supercilio intuentur. Ego sane mores, consuetudines, ac instituta subterraneorum nostrorum tueri nolo. Afferam tantum mores et consuetudines nonnullas Europaeorum, e quibus patebit, quam immerito aliarum gentium instituta vellicent.

Usu passim in Europa receptum est, capillos, ac vestes frugibus terrae in farinam tritis, quas in alimentum hominibus dat natura, aspergere. Farina haec vulgo dicitur Pulvis (Poudre), quam magno labore ac cura, quavis vespera everriculo excutiunt, ut novam farinae portionem ex integro disseminent. Alia consuetudo, quae non minus ridicula mihi visa est, haec erat: Operculis sive pileis utuntur, quibus capita adversus vim frigoris muniant, at ista capitum opercula vulgo sub brachiis, etiam tempore hyberno, gestant, id quod aeque ridiculum mihi videbatur, ac si quem vidissem tunicam, vel femoralia manu per urbem portantem, corpore, cui ista velamenta paraverat, iniuriae aëris exposito.