Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/311

Haec pagina nondum emendata est

Lutetia, ad eiusdem observationem tota Europa sancte teneatur. Celeritate apprehensionis, novitatis studio, ac ingenii fertilitate Martinianis admodum similes sunt Parisini.

      • Relicta Bononia, Romam proficiscimur. Paret haec urbs sacerdoti, qui, quamvis regnum illius valde sit angustum, Regum tamen ac principum Europaeorum potentissimus habetur. Nam, cum alii Principes tantum in corpora subditorum ac bona eorundem dominantur, hic et animas perdere potest. Credunt vulgo Europaei, claves coelorum apud hunc sacerdotem custodiri. Avidus eram tanti palladii videndi, at operam perdidi; nam quamnam habeant formam, et in quo scrinio asserventur, adhuc quaero. Iura, quae exercet, non solum in proprios subditos, sed etiam in totum genus humanum, haec praecipue sunt, ut, quos Deus damnat, absolvere, quosve absolvit, damnare possit: enormis sane autoritas! quam subterranei nostri in neminem mortalem cadere posse iurarent. At, facile est Europaeis pro lubitu imponere, ac absurdissima commenta iisdem obtrudere,