Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/310

Haec pagina nondum emendata est

ulla sanctitate: invictum, licet vicinorum vexationibus saepe expositum. Nec minus stupenda sunt gentis iura ac privilegia, cum multi iuribus gaudeant, quorum exercitium interdicitur. Infiniti editi sunt commentarii in statum imperii Germanici, at, in re adeo intricata commentatores nil adhuc profecerunt: nam ****

    • huius Regni (scilicet Galliae) metropolis, quae amplissima est et dicitur Lutetia, potest quodammodo totius Europae caput vocari; nam certam exercet iurisdictionem in caeteros Europae populos: exempli gratia ius habet iisdem regulas vivendi, ac vestium formas praescribendi, adeo, ut nullum vestimenti genus tam ridiculum sit ac incommodum, quin ad idem, modo Lutetiae incolis placuerit, omnes aliae gentes adstringantur. Quomodo vero, aut quando ius istud acquisiverint Parisini, me latet. Didici tamen, ad alias res imperium istud non extendi; nam gentes aliae Europaeae saepe bella gerunt cum Gallis, iisdemque duras nonnunquam pacis conditiones extorquent: at servitus ista circa vestitus ac vivendi modos perennis est, adeo, ut, quicquid in ea re comminiscitur