Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/309

Haec pagina nondum emendata est
Contenta huius operis haec sunt:

FRAGMENTA ITINERARII TANIANI SUPER TERRAM EX INTERPRETATIONE TANACHITICI DUCIS, PERILLUSTRIS, STRENUI AC GENEROSI DOMINI TOMOPOLOKI.

      • Regio haec (scilicet Germania) dicitur Imperium Romanum: sed solus est titulus, cum monarchia Romana aliquot abhinc saeculis plane sit exstincta. Lingua, qua utuntur Germani, haud facile intelligitur, ob perversum styli ordinem; nam quod prius in aliis linguis solet esse, hic ponitur posterius, adeo, ut nihil intelligas, antequam ad finem paginae perveneris. Forma regiminis est valde paradoxa. Credunt Germani, se Regem habere, et tamen nullum habent: dicitur Germania unum imperium esse, et tamen in varios separatos principatus est discerpta, qui omnes sui iuris sunt, adeo, ut alter alteri saepe bellum legitimum inferat. Regnum dicitur semper augustum, quamvis interdum valde diminuatur: sanctum, absque