Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/308

Haec pagina nondum emendata est

tuta sectentur, risu potius quam veneratione digna; perlecto vero opere, quod lubitum erit, facias: moneo tantum, ne titulum temere abiicias, qui tantam venerationem animis Quamitarum impressit. Ad mortales enim in officio continendos, nihil est efficacius opinione ista, quam de natura ac splendidis natalibus concipit vulgus,

“Quod stupet in titulis et imaginibus generosis.”

Consilium istud secutus, interprete Tomopoloko, librum perlegere decrevi. Titulus operis est: itinerarium taniani (quod nomen creditur fictum) super terram, sive descriptio regionum ac terrarum, maxime vero europaearum. At cum liber iste diutino situ squalidus iniuriaque temporis valde esset mutilatus, istud, cuius noscendi maximo ducebar studio, scilicet, qua via ad nos ascenderit, et rursus, quomodo ad inferos redierit, desiderabatur.