Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/306

Haec pagina nondum emendata est

mox introducere arduum erat: nam, quod ego ipse in Europa didiceram, nempe linguam latinam, et centones quosdam linguae graecae, nullius hic usus esset. Hinc ab hostili terra, scilicet Tanachitica, duodecim literatissimas tigres, arcessere cogor. Professores hi primi constituti, iubentur Universitatem fundare, ad exemplar Scholarum suae gentis. Porro bibliothecam regiam Tanachiticam, Quamam transferri iubeo. Statutum tamen animo erat, quam primum in literis eum Quamitae fecissent progressum, ut proprio cortice natare possent, advenas hos rursus dimittere.

Avidus eram regiam bibliothecam Tanachiticam inspiciendi, quoniam a captivo Duce Tomopoloko didiceram, inter eiusdem bibliothecae codices manuscriptos asservari librum, compositum ab autore, qui in nostro orbe versatus fuerat, eiusdemque varias regiones, in primis Europaeas, descripserat, istiusque operis compotes factos fuisse Tanachitas, dum in regione remota bellum gesserant: suppressum tamen esse nomen autoris, nec adhuc