Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/303

Haec pagina nondum emendata est

primum tormentorum ictum stupentes Tanachitae substiterunt. Nam, unde fulgura ista ac tonitrua procederent, capere nequibant: at cum funestum eorundem effectum cernerent, panico fere terrore correpti sunt. Prima hac salutatione ducentae sternuntur tigres, inter quas duae erant sacerdotes castrenses, quae, dum milites sermone paraenetico ad virtutem acuerent, glandibus sclopetorum perforatae occubuerunt. Casum earum acerbe tulerunt omnes, quoniam inter optimos et disertissismos concionatores numerabantur. Istum hostium terrorem cum animadverterim, fulmina integrari iubeo. Secundam salutationem maior strages insecuta est: caedebantur tunc plures cum ipso rege. Hinc abiecta omni salutis spe, terga vertunt hostes: insequuntur equites nostri, tantaque fugientium fit caedes, ut prae multitudine cadaverum, quibus campi tegebantur, progredi ulterius nequirent. Finito certamine, cum numerum caesorum hostium inirent nostri, tredecim millia cadaverum inventa sunt militum, quos praelium et fuga hauserant. Ita fusis ac profligatis hostibus, regionem Tanachin victor exercitus intrans, post