Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/302

Haec pagina nondum emendata est

victoriae inflati, Quamitico imperio ex integro infesta signa inferunt. Obviam eunt nostri pedites duodecies mille, inter quos sexcenti erant sclopetarii, equites vero quater mille. Et cum de successu pugnae non dubitarem, ne debita victoriae gloria defraudaretur Imperator, exorabam senem, ut ipse copiis praeesset. Ea modestiae simulatione nihil existimationi meae detractum est, cum totus exercitus me, tanquam verum ductorem, aspiceret. Consultum mox duxi, a primo impetu sclopetarios arcere, periculum facturus, ecquid absque iisdem, solo equitatu, victoria parari posset. At consilium istud impendio mihi stetit. Nam Tanachitae tanta ferocia pedites nostros aggressi sunt, ut fugam eosdem arripere cogerent. Impetum quoque equitatus dum fortiter sustinent, neutro diu inclinatur pugna adeo, ut nunquam acrius pugnatum.

Iam pendebat adhuc belli fortuna, diuque
Inter utrumque volat dubiis victoria pennis;

cum sclopetarios in aciem eduxerim. Ad