Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/301

Haec pagina nondum emendata est

se e felibus, eandemque inter totius firmamenti incolas, prudentia politica, ac vi iudicandi esse spectabilem. Ego sane non sine aegritudine animi audiebam, sapientiam, literas, ac morum urbanitatem in cunctis subterranei huius orbis creaturis inveniri, solos vero homines, nempe Quamitas, barbaros esse ac incultos. At sperabam, brevi cessaturum hoc opprobrium, ac Quamitas imperium istud, quod hominibus natura in caetera animalia concessit, recuperaturos.

Post novissimam stragem diu quieti manserant Tanachitae: at, cum per speculatores explorassent indolem ac statum novi equitatus, quod scilicet Centauri isti, qui tantum nuper terrorem incusserant, nil aliud essent, quam domiti ac exercitati equi, animos obfirmant, novasque copias contrahunt, quas ipse Tanachitarum Rex contra Quamitas ducit. Totus exercitus constabat e vicies millenis tigribus, cunctis veteranis, exceptis duabus legionibus, quae nuper conductae erant. At, subitarii hi milites nomina verius erant quam auxilia. Hi omnes, spe