Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/298

Haec pagina nondum emendata est

novo equitatu, cui pedestris exercitus addebatur, hostibus obviam ivi. Copias pedestres hastis armaveram ac iaculis, quibus eminus cum Tanachitis pugnarent: nam brevibus tantum gladiis, aut pugionibus, adhuc usi fuerant Quamitae; quam ob causam cominus semper cum ferocissimis hostibus, qui corporis viribus valentiores erant, impari semper marte congressi fuerant.

Dux exercitus iam constitutus, cum animadverterem, Tanachitas haud procul ab imperii nostri finibus paratos stare, copias in eosdem duxi. Inopinati exercitus adspectu commoti Tanachitae, aliquamdiu substiterunt: nostri vero ulterius progressi, quam primum ad teli iactum ventum esset, hastas ac iacula vibrarunt, ac ita pugnando, ingentem hostium stragem ediderunt. Animum tamen non despondebant hostes, sed ingenti impetu in pedites nostros ferebantur: at, cum latera eorum invaderet novus equitatus, desertis ordinibus, in fugam se coniiciebant, adeo, ut impetus hic totius praelii fortunam traxerit. Magna tunc hostium fit caedes, et Dux exercitus Tanachitici, una cum viginti