Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/294

Haec pagina nondum emendata est

giosa eandem veneratione, tanquam sanctuarium, intrabant, mandatum imperatoris ad me perlaturi. Formula mandati, qua utebantur, his verbis concepta erat:

“Cum magnus Imperator Casba, clementissimus eorum Dominus, maiores suos et prosapiam deduceret a Spynko, solis filio, qui primus Quamae sceptra tenuerat, nil gratius sibi accidere potuisse hac legatione, maxime cum tenderet ad summam imperii utilitatem, et spes esset, sub insigni adeo et coelesti Doctore totius regni mox aliam fore faciem, sperabat igitur, eo lubentius in aulam regiam venturum legatum, quo maior et spatiosior in metropoli daretur campus, virtutes suas exserendi.”

Finita oratione, humillimas ego gratias agens, cum legatis in regiam proficiscor. Itineri huic quatuordecim dies insumpserant legati: at, revertentibus quatridui tempus sat erat, id quod arte mea effectum est: nam cum animadvertissem, ingentem in his terris esse equorum proventum, eosdemque oneri potius quam usui esse incolis, cum sylvis ferarum instar inerrarent, monstravi utilitatem, quae ex usu generosissimorum animantium comparari potuit,